Pline l’ancien, Histoire Naturelle. Livre XXX., 77.
[Désolé : pas de traduction. (Initiation au latin)]
102 cocleas, quae nudae inveniuntur, stelionem, cum incluserunt capsulis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. devorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque conteri et in calida aqua bibi, hirundinum corda cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini vel ovilli vel passi cyathis III ante accessiones; sunt qui totas censeant devorandas.
103 aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus tradit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. quod esset animal, neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a tam gravi auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis utilissimum putant.
104 Et in tertianis fiat potestas experiendi, quoniam miserias copia spei delectat, anne aranei, quem lycon vocant, tela cum ipso in spleniolo resinae ceraeque inposita utrisque temporibus et fronti prosit, aut ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse traditur, item lacerta viridis adalligata viva in eo vase, quod capiat, quo genere et recidivas frequenter abigi adfirmant.
xxxi
105 Hydropicis oesypum ex vino adda murra modice potui datur, nucis abellanae magnitudine. aliqui addunt et anserinum adipem ex vino myrteo. sordes ab uberibus ovium eundem effectum habent, item